Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CCLIX. An. Ch. 1346. Pro filiis Hanus , de villa Stephk ratione ilistrumentorum exhibendorum prorogatoriae. Nos Magister Bogus , Vice-Coraes, et Castellanus de Scepus, ac (juatuor Iudices Nobilium de eodem, damus pro memoria, quod Coraites Seurus,Detricus et Clienk, filii Hannus,de villa Stephk, in feria septima proxitna post per festiuitatem Diuisionis Apostolorum, coram nobis astantes proposuerunt eo modo: quod instrumentum ipsorum priuiJegiale exhibere vellent, si contra quem esset; non tamen cum litteris parochialibus, vel prorogatoriis se ipsos coram nobis manifestauerunt, vt mos est, quod ipsorum priuilegium exhibere coram nobis tenerentur. Nos igitur eandem causam cum exliibitione ipsius instrumenti ad octauas datarum presencium ad deliberationem — — — statu omnino priori permanente duximus prorogandum. Datum ad sanctum Martinum in termino antedicto. Anno Domini millesimo, trecentesimo, quadragesimo sexto." Ex protogruplio tabularii familiae Mariaosi. CCLX. An. Ch. 1346. M. Deseu V. Comitis ac C.astellani de Scepus pro Ioanne de Chepanfalua expeditoriae. Nos Magister Deseu Vice-Comes y et Castellanus de Comitatu Scepus, ac quatuor ludices NobiJium de eodem, memorie commendamus, quod Nicolaus, filius Magistri Iohannis de Chepanfalua, de vniuersis iudiciis, quibus contra magistrum Stephanum, filium Comitis Nicolai de Pereun, coram nobis fuisset conuictus, salua porcione sui aduersarii nobis exinde satisfecit; decernentes eundem