Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ficiorum statu, compossibilitate, vnione et convi­ctione, absque vlla, possessionisque huiusmodi in­quietatione, sicuti inuenit, dimitteret permanere. Super quibus et omnibus articulis, multisque ob­iectis etiam per eumdem Dominum Praepositum eidem commuuiter et diuisim impositis hinc et inde, coram eodem Domino nostra Archiepiscopo multipliciter disputatis, tandem cum pro ponenda, et facienda compositione inter eos eadem causa, per eundem Dominum nostrum Archiepiscopum nobis specialiter fuisset commissa; Deo, pacis au­thore, et multis aliis probis viris vtriusque parti­bus concordiam diligentibus, hoc procurantibus, taliter inter se concordarunt; Quod supra dictum Capitulum per suos Procuratores promisit eidem Domino Praeposito, quemadmodum etiam alii de iure deberent et tenerentur, propter administra­lionis intuitum, et rationem omnimodam exhi­bere et seruare, obedientiam, reuerentiam, et honorem, sicut Praelato eorum, de quibus ta­men tribus supra dictus Praepositus ipsos, quod sibi non impendissent, accusabat. E conuerso autem saepedictus Dominus Praepositus assumsit et promisit eos fraternaliter diligere, ratione ad­ministrationis vero ipsos fauorabiliter tractare, verbis illicitis, sicut nec vnquam fecerat, prout idein allegabat, nunquam inficere. Et generaliter eos in eodem statu, gradu, diguitate et condi­tione, honesta tamen licita et legitima, prout eos inuenit, conseruare; nulla immutatione, ac noui­tate introducta; specialiter autem praefatum Do­minum Petrum Custodem, assumpsit et promisit iu integritate custodiae, et suorum beneficiorum, omniumque eorumdem frucluum, reddituum, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom