Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCXXXXVI. Au. Ch. 1346. Conuentus cruciferorum de Slrigonio mela­les possessionurn Kemend, Salamon et Patach ex­hibet. Conuentus Cruciferorum domus hospitalis Ec­clesiae Sancti regis Stephani de Strigonio vniuer­sis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futu­ris, praesentem paginam inspecturis, salutem in salutis largitore. Scriptum est organo Dominicae vocis expresso verbo: quod audiuimus loquimur, et quod vidimus testamur; et quod plurimorum testimonio firmatur, sua debet stabilitate perpe­tuo perdurare. Proinde ad vniuersorum tam prae­sentium, quam futurorum notitiam horum serie vo­lumus peruenire: Quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Chanadinus, Dei et Apostolica gratia Archiepiscopus Strigoniensis, locique eius­dein Comes pepetuuus, ab vua; itein INicolaus, filius INicolai, et Mauritius, filius Mauritii de Sala­mon, ac Ladislaus, filius Ambrosii de Patach, 110­biles parte ex altera, ad nostram personaliter ac­cedentes praesentiam, propositum extitit per eos­eosdem concorditer et relatum: quod quia inler praememoratum Dominum Chanadinum Archiepis­copurn, ac eosdem Nicolauin, filium Nicolai, Mau­ritium, filium Mauritii, ac Ladislaum, filiumAm­brosii, super metis possessionum suarum praedicta­rum discordia et dissensio ratione antiquitatis ea­rumdem metarum extitisset, volentes, vt de medio ipsorum ipsius discordiae, et dissensionis materia radicitus sopiretur, et perpetuae pacis vnione super ipsis metis in perpetuum possent, valerent, vale­antque gratulari, ad earumdem metarum reambula­tionem et renouationcm nostrum testimonium ido­neum pari consensu dari ct transmitti postularunt,

Next

/
Oldalképek
Tartalom