Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
onis existentibus, quocunque nominis vocabulo vocitatis, sub eisdem metis, et terminorum cursibus antiquis, quibus eandem ex vigore dictarum priuilegialium litterarum dicti Domini Andree regis, a vicinariis possessionibus distincta, et separata haberetur, eisdem comiti Paulo, et Magistro Bartholomeo, lilio Laurencii, et per ipsos eorum heredibus, heredumque suorum sucessoribus, nullo iure dominii vel proprietatis sibi et suis in 1'utujum successoribus de eadem reseruato, perpetua stabilitate possidendam vendidisset, ymo vendidit coram nobis. Et quia ad perempnalem et certiorem dicte possessionis obseruacionem ipsas litteras priuilegiales Domini Andree regis in manus ipsorum comitis Pauli et Magistri Bartholomei in specie assignasset; ideo non in alicuius Iudicis presencia, racione ipsius possessionis Weper eosdem Comitem Paulum, et Magistrum Bartholomeum, eorumue heredes, vniuersos teneretur expedirej sed jdem Comes Paulus et Magister Bartholomeus, eorumque successores, per exhibitionem ipsaruui litlerarum priuilegialium Domini Andree regis se tueri, et in vero ac perpetuo dominio dicte possessionis Weper tenerejitur conseruare. In cuius possessionarie vendicionis et empcionis perliempnalem memoriam, stabilitatemque perpetuam, presentes ad peticionem parcium predictarum concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas, et alphabeto intercisas. Datum per manus discreti viri Magistri Benedicti, Ecclesie nostre Lectoris, Sabatho proximo ante Domiiiicam Inuocauit. Anno Incarnationis Dominice Millesimo, CCC. XL. sexto. Presentibus viris discretis, Mjchaele Cu-