Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

sionem nostram et Ecelesiae nostrae Fiske voca­tam in vicinitate alterius possessionis nostrae, Ta­pei vocatae, in Comitatu Albensi habitam, et exi­stentem, per nos Magistro Cosmae, Nobili de Woytha, mediantibus litteris noslris pro sedecim pensis denariorum, in quolibet anno per eundem in octauis festi Beati Georgii Martyris, Nobis per— soluendis, vsque expirationem quindecim anno­rum sub poenis et obligaminibus in eisdem prio­ribus litteris nostris expressis, sub annuo censu traditam et locatam eo, quod idem Magister Cos­mas eandem possessionem nostram multitudine populorum decorare, vt assumpserat, non cura­uit, et fructus eiusdem a praescripto quindecimo anno plene pro se percepit, ex aliisque causis rationalibus ab eodem auferre, et eundem Magi­strum Cosmam in dictis suis obligaminibus de iure et de facto aggrauare potueramus; tamen quia idem Magister Cosmas in aliis negociis et causis nostris et Ecclesiae nostrae semper se stu­duit exhibere; igitur nos intuilis ec pensatis di­ctorum seruitiorum suoruin meritis eandem pos­sessionem noslram Fiske appellatam, nunc habi­tatoribus destitutam, cum omnibus suis vtilitati­bus, quouis nomine vocitatis, spectantibus et per­tinentibus ad eandem, praeter decimas eiusdem possessionis, quas pro nobis et et ecclesia nostra reseruauimus, eidem Magistro Cosmae de nouo et vice iterata ad populandam et multitudine po­pulorum decorandam, sub annuo censu, seu feu­do annuali a data praesentium vsque ad expira­tionem quindecim annorum integrorum et sese sequentium, pro viginti et quatuor denariorum regalium, et pro tempore currentium, cum terra

Next

/
Oldalképek
Tartalom