Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ductorem , et vtinaui non imbursatorem , pastorem, vel vtinam non consumptorem, sed potius, prout videtur^ corruptorem, Accedens ad nostram prae­sentiam per suos veros et legitimos Procuratores, ac de suo corpore socios et concanonicos non tam mi­rabiles quam miserabiles querimonias, eundem de­nunciandOj nobis porrexerunt, inter cetera minuta tria capitaiia continentes: Primum videlicet, quod sua discretio non, vt forma factigregis, sed vt domi­nans in clero, nec vt communitatem collegialiter, sed particulares etiam singulares personas omnes con­tumeliosis opprrobriis, ac importabilibus vitupe­riis et damnandis iniuriis, verbotenus et factis affe­cisset, et nullum ex eis in eo gradu, statu, condi­tione, dignitate et ordine pati vellet et honorare, in quo a Deo sunt vocati, et ab hominibus houo­rati. Secundum est: quod inaudibilis cupiditatis conatu, tanquam leo rugiens, et cireumeundo, quem deuoret, quaerens , ipsos et eorum bona, quae sunt charitatis suffragia, nunc minuendo , nunc procitando nune auferendo , nunc eorum condi­tionem in deterius mutando, non prout deberet, de virtute in virtutem proficiendo, sed de corru­ptela in corruptionem peragrando, occuparet, in­uaderet, et occupata, inuasa , detenta, vsurparet. Tertium specialiter, imo specialissimum, speciaiis­simae persecutionis signum , specialis et reuerendi viri, Custodis eiusdem Ecclesiae persecutio, in suis diminutio et dignitatis eiusdem humiliatio in­iusta ; quoniam quosdam redditus eidem Custodiae deputatos et a dierum iongitudine, cuius princi­pium vel ordinationis memoria vix vel nunquam extitit, a quo vel a quibus eadem custodia vei cu­slos Ecclesiae in tranquilla semper et, pacifica pos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom