Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
terdicti sententias", et nonnulias poenas alias continentes,prout in litteris praefati Cardinalis indeconfectis, ipsius sigillo munitis continetur. Quare pro parte dicti Episcopi nobis extitit humiliter supplicatum, \t capitu'a praedicta, et omnia in eis contenta, quum praefatae literae timeantur vetustate consummi, fulcire apostolico munimine dignaremur. Nos igitur Ecclesias, et earum praelatos , ac personas ecclesiasticas praedictas in suis libertatibus et vtilitatibus, quantum cum Deo possumus, confouere volentes, illa auctoritate Apostolica et certa scientia confirmamus. — Datum Auinione IV. Non. Septemb. Pontificat. nostri Anno V. Apud Pe^rfi Con. P. I. p. 143. CCX. An. Ch. 1346. Idem Clemens Ecclesiae Quinque Ecclesiensi, diu vacanti, Nicolaum Jlenrici , Canonicum Quinque-Ecclesiensem , ac Capellanum suum praejicit m Clemens Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Dilecto filio Nicolao Henrici, Electo Quinque-Ecclesiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sedula nos pastoralis ofFicii cura sollicitat, vt circa statum Ecclesiarum vacantium attente considerationis intuitum dirigentes operose sollicitudinis stu- dium impendamus, vt vitatis dispendiis, que solent illis ex vacatione diutina prouenire, praeficiamus ipsis personas ydoneas, et viros prouidos deputemus, per quorum circumspeclam prudentiam et solertiam studiosam spiritualibus et temporalibus, diuina fauente clementia, proficiant incrementis. Dudum siquidem bone memorie Ladislao Episcopo Quinque-Ecclesien. regimini Ecci. praesidente, nos intendentes eidem Ecclesie, cum illam quouis modo vacare contingeret, de persona