Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

stat, pro quo nobis et Ecclesiae Romanae fideli­tatem, et homagium ligium praestitit, et inuesti­turam eius a nobis recepit, prout praedecessorum suorum tempore existit ordinatum, nondum de dicto scelere conuicta sit, aut confessa, nec iudi­cialiter dicto regno priuata, vel quod dictum re­gnum perdiderit, declaratum, et ob hoc nondum sit certum , praedictum regnum ad nos et Roraa­nam Ecclesiam ob causam huiusmodi vel alias de­uolutum ; videat et prudenter attendat, quaesu­miiSj regia Celsitudo, quomodo id, quod ipsa re­gina, tanquam domina possidet , et quod adhuc nostrum esse non apparet, nec ad raanurn nostram et Romanae Ecclesiae peruenisse , possimus libi concedere; et in hoc cura alterius iniuria et lae­sione iustitiae complacere. In hoc autem fiduciam le volumus habere, quod, si dictara reginam de nece praedicta culpabilem reperiri, et ob hoc re­gnum ipsum ad nos deuolui contingatj super qui­bus et aliis supra dictis, si vias aliquas aperias , iustitia et ratione suffultas, eas, quantum cum Deo et iustitia fieri poterit, fauorabiliter admittemus ; ad te enim, et germanum tuum praedictum, di­recte de doino Siciliae procedentes, specialem et paternain considerationera habere intendimus, et inter alios , tara ex causa praedicta, quam in con­solationis deflebilis vicem, fauorem apostolicum sine alterius praeiudicio exhibere. — — Porro super dispensatione matrimonii dictae reginae, su­per qua nihil tibi scripsisse reperimus, pro qua non fienda deuotius supplicasti, rescribimus: quod licet pro obtinenda dispensatione praedicta multo­ties, et a multis magnae auctoritatis viris nobis fuerit supplicatuin, attarnen supplicationem huius­21 " /

Next

/
Oldalképek
Tartalom