Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CXCIII. An. Ch. 1346. Idem Ludouicus litteras Stephani V. pri­vilegium a Bela IV. Praepositurae de Sdgh , ac hu­ius populis concessum, confirmantes, transumit ac ratifiat. Ludouicus, Dei gracia, Rex Hungarie, fide­libus suis, Magnificis viris Palatino, Iudici Curie nostre, Comitibus, Yice-Comitibus Parochjalibus, Castellanis, Nobilium Iudicibus, Iustitiariis, et alys quibuslibet, cuiuscunque preeminencie, status et eorum officialibus, seu vices gerentibus, vbilibet per regnum nostrum constitutis, quibus presentes ostenduntur, salutem et graciam. Noueritis, quod religiosus vir, frater Stephanus, Prepositus de Saagh, capellanus noster, exhibuit nobis priuiie­gi.um Domini Stephani regis, quod confirmat pri­uilegium Domini Belae regis, in quo priuilegio expressius continetur, quod ipsum monasterium de Saagh et Prepositus acConuentus eius,necnon pos­sessiones et Iobbagiones eorum, vbilibet existen­tes, ac ad eos pertinentes vniuersi, sub protectione regali, tanquam veri Patroni sunt constituti, et Iobbagiones eorum in nullius alterius Iudicis pre­senciam, nisi in presenciam Iudicis Curie Domine regine, vel illius, quem Domina reginapro iudiceeis deputauerit, j»ossunt euocari. Cum igitur nos vnum­queraque in suis libertatibus teneamur conserua­re, Yolumus, et fidelitati vestre firmo edicto regio precipiendo damus in mandatis, quatenus praedi­ctos Monasterium , Praeposilum, et suum Conuen­tum, possessionatos, irapossessionatos, in posses­sionibus ipsius monastery residentes Iobbagyones et populos, acad eos pertinentes vniuersos, congre­gatos ad possessiones eorum, et congregandos, sub

Next

/
Oldalképek
Tartalom