Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
debebant, conduxerunt ; qul quidem quatuor arbitri expost facto, ad noslram personaliter accedentes presenciam, presentibus partibus supradictis, extiterunt confessi ministerio viue vocis, quod inter partes supradictas, visis litteris nostris supradictis, et perlectis, super ipsa terra et prato taliter arbitrati, Deum pro oculis habentes, extitissent;quod quia in litteris supradicta terra hereditaria, a prima sessione eiusdem Dyonisy, et aliorum proximorum suorum, in eisdem litteris expressorum, reperiebatur, et neutra parcium predictarum perpetuam diuisionem fuisse inter ipsos factam comprobasset, nec comprobare assumpsisset, ipsam terram cum prato fore, et debere esse diuisionalem inter generacionem ipsam decreuissent; ita videlicet, quod ipsa generacio, quam ipsa terra et pratum tangere dignoscitur, Dyonisio supradicto, tredecim marcas racione laboris et expensarunij quas equidem ipse Dyonisius in reacquirendo ipsam terram et pratum fecisse dinoscitur, aut vnus ex eisdem de generacione eadem, quantum ipsum de dictis tredecim marcis soluere contmget, iuxta quantitatem eiusdem terre et prati, ad ipsum deuoluendo, ante ipsam diuisionem dare absque dilacione, et protelacione aliquali persoluere teneantur; et sic ydem terram pro se diuidei-e cum prato antedicto. Retulerunt eciam, quod premissum arhitrium coram Nobilibus de generacione superius dicta fecissent modo supra dicto. Datum feria sexta praediGta. Anno Domini millesimo, trecentesimo, quadragesimo f quinto. 4' E pvotographo Tahularii familiae Mari^si.