Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
dicti Capitulum nobis humiliter suppiicarunt, vt eamdem excommunicationis sententiam, sicut rationabiliter est prolata, faciatis auctoritate nostra , appellatione remota, vsque ad satisfactionem condignam inuioiabiiiter obseruari; non obstante indulgentia, quam sibi Prior, vel ordini suo a Sede Apostolica dicit esse concessam ? quod ipsius ordinis fratres non teneantur se intromittere de quibuscunque negocys, quae eis per eiusdem sedis litteras committuntur, nisi in eisdem litteris de concessione huiusmodi piena et expressa mentio habeatur. Quod si non omnes Datum Auennione kal. Decembris, Pontificatus nostri an. IV 7." «Apud Farlntum Tomo V. p. 428. CLX. An. Ch. 1345. Idem Clemens Fratribus Ord. Praedicatorurn loca in Cattaro , et Scodro , prouinciis Uungariae , acceptandi facultatem largitur. Clemens — — Ex munere coelestis graliae illud Ordini Vestro , et personis eiusdem donum inesse credimus , quod vbique locorum, in quibus degitis, fideles populos doctrina verbi pariter et exemplo ad salutis gratiam euocalis. Est igitur et esse debet nobis, et apostolicae sedi cura sollicita, loca vestra per orbem terrarum longe lateque diffundere, vt, quanto ipsa diffusius propagaraus , tanto peramplius, prout in gratiarum omnium Largitore confidimus, maiorem semper operum vestrorum fragrantiam ad aedificationem Christi fideliurn sentiamus. Hinc est, quod nos vestris supplicationibus inclinati , recipiendi vnum in Kalaro, et alium in Scuteri (Scutari seu Scodra) Ciuilatibus p r o u i n c i a e H u n g a r i a e, sub do-