Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
terris, quod rcddente Domino cum multiplicato fructu recoiligere debeamus in celis; firraam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet et vitain eternara. Cum ilaque, sicut accepimus, ])ater et frater, et alii consanguinei, amici, dilecti filii Iohannis Pauli Archidiaconi de Ozmage in Ecclesia Quinqueecclesiensi in J.cclesia B. Marie Yirginis de Paznati Quinqueecclesiensis Dioecesis siut sepulti, et alii etiam consanguinei eiusdem Iohannis ibidem elegerint sepulturam, et dictus Iohannes in eadem Ecciesia quoddam altare, et quamdam Capellam construi fecerit et ordinari, et adhuc idem lohannes cum proximis suis dicte ecclesie aiia bona facere intendat. Nos cupientes , vt ipsa Ecclesia B. Marie Virginis congruis honoribus frequentetur, et deuotio iidelium magis augeatur , ac Christi fideles eo libentius ad ipsam Ecclesiam B. Marie Virginis manus porrigant adiutrices, quo magis se spirituaiibus graliis perspexerint confoueri , de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confissi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui de bonis sibi a Deo collatis, ipsi Ecclesie B. Virginis manus porrexerint adiutrices centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus : presentes autem litteras mitti per questuarios districtius inhibemus, eas, si secus actum fuerit y carere viribus decernentes. Datum Auinione XVIII. Kalend. Octobris. Pontificalus nostri Anno IV. lbidem p. 170.