Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CXLVIII. An. Ch. 1345. Andreas, Iiex Siciliae, frater Ludouici R. H. loanna coniuge sua procurante , Auersae iugulatur, Anno MCCCXLV. Andieas, filius regis de Vngaria , dum gereret dominatum , et die condicto in regem deberet coronari; nocte eadem malitiose strangulatur, coniuge sua procurante. Chron. Claustro - Neoburg. apud Hier. Pez. tom. (. col. 489. Contigit id XVIIf. Septemb; Auct. obsid. Iad. Schwandtner tom. III. p. 180. Atrox scelus Grauiuatragice dcpingit apud Mur. Tom. XlT. col. 559. sqq. Item Petrarcha epist. fam. L. VI. nro. 5. M. Alberti Chronicon apud Vrtis. tom. II. p. 138. quod etiam prodidit, per Regem Hungariae, fratrem Andreae ,LXXX. mille florcnos pro coronatione Andreae missos fuisse." CXLIX. A. Ch. 1345. Ioanna, Neapolis Regina , de caede mariti sui se apud Ludouicum nititur exculpare. loanna, Neapolis Regina , Ludouico Vngariae regi. Audio multos mirari, quod interempto viro, fratre tuo, de parricidio supplicium nullum sumserim, quid est autem cur populus tanti sceleris ream mefaciat, cum Andreamregem, virum optimum, et perdite amauerim, et ipse mecum sino querela, quamdiu vixerit, versatus semper fuerit? Sed quidquid suspicentur caeteri hominum, id tibi imprimis persuadeas, me et ignoratione sicariorum , et rerum difftcultate, maximam hanc iniuriam, mihi illatam vlcisci non potuisse, eoque animo amantissimi viri necem tulisse, vt a dolore exanimata iisdem vulneribus pene conciderim/ 4 Epistolae Principum Venetiis A. 1574. in 8. min. 142. Dlugossus pene coaeuus dicit: , ;Fertur autem praefata