Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

significamus, quibus expedit vniuersis: quod nos attendentes regum et Principum gloriam in mul­titudine populorum — — — — — — hac ita­que consideratione ducti, fidelibus populis et ho­spitibus noslris de Podolin ad humilem eorumdem supplicacionem nostrae Maiestati porrectam, vt iidem numero et fidelitate augeantur, huiusmodi gratiae praerogatiuam duximus faciendam, atque concedendam, vt iidem tamdiu, donec eorumdem numerum ad instar ciuium et hospitum aliarum ciuitatum nostrarum multiplicari competenter fore agnouerimus , pro collecta eorum annuali, et de­bito triginta marcas, ad computum Scepusiensem, et non plus, in duobus terminis annis singulis oc­currentibus, videlicet dimidietatem earumdem raar­carum , quindecim videlicet marcas computi toti­dem in festo Pentecostarum , deinde consequenter aliam medietatem earumdem, modo scilicet simi­li, quindecim marcas in festo Beatae Mariae sub­sequenti Nobis dare et soluere teneantur; quibus datis et solutis , ab omni datione et solutione ali­arum collectarum dandarum, respectu terragio­rum, exactionum penitus et per omnia exempti habeantur, praesentium litterarum nostrarum se­rie mediante. Datum in Wissegrad y in Dominica proxima post festum Ascensionis Domini. Anno eiusdem millesimo , trecentesimo, quadragesimo quinto. " Ex originali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom