Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

exxxix. An. Ch. 1345. Idem Ludouicus Thomam quondam f rajuo­dam possessionem Kiurth fratricidarum , a patre suo Carolo impetratam, JEcclesiae S. Adalberti de Stri­gonio donasse affirmat. Nos Ludouicus, Dei gratia, rex Ilungariae, signifiearaus tenore praesentium , quibus expedit vniuersis, quod Magnificus Vir Thomas, quondam Vayuoda Transyluanus , fidelis noster in nostri praesentia personaliter constitutus, fassus extitit viua voce; vt quandam possessionem suam Kyurth vocatam, in Comitatu Huntensi existentem , quam Excellentissimus Princeps, Dominus Carolus, de eadem gratia, quondam illustrissimus rex Hunga­riae, felicis recordationis, charissimus genitor 110­ster, propter fidelia seruitiorum suorum merita, nomine possessionis fratricidarum, sine hae­rede decedentium, eidein perpetuo contulerat pos­sidendam, eandem possessionem propter salutem a­nimae suae, et Doininae Annae, consortis eiusdera, atque natorum suorum, ac etiam nascentium, ad perpetuam eleemosynam dedisset , donasset, ac contulisset Ecclesiae Sancti Adalberti Martyris de Strigonio perpetuo iure possidendam, tenendam, et habendam. Sine praeiudicio iuris alieni. Datum in Visegrad in vigilia Natiuitatis Virginis gloriosae. Anno Domini MCCCXLV. L. S. Originales in arcliiuo Primatiali. Fleuenesi Tom. LXI* sub H. pag. 189. Habetur ibidem ipsa etiam Thomae donationalis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom