Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
clesiasticuin dinoseanlur pertinere; hoc tamen declarato , quod si causa adulterorum aut adulterarurn intentatur ciuiliter, ad forum ecclesiasticum, si vero criminaliter ad iudicium Secularium dinoscatur pertinere. Praeterea habita mutua deliberacione Praelatorum, ac Baronum regni, ita deliberando declarauerimus, quod Episcopus in facto possessionario, lite pendente , ratione possessionis liligiosae, neminem possit interdicere, vel excommunicare; pro aliis tamen iniuriis et factis contrariosis Ecclesiae illatis , interdicendi et excommunicandi iiberam habeat facultatem. Ilem possessiones occupatas per dictum Episcopuin Transiluaniensem, debite vel indebite, iudicio Vajuode Transiluani duximus committendum, ad discutiendum finaliler, et terminanduin ; nec a modo in dicta Ecclesia Transyluana praefatus UominusEpiscopus aliquo lerrore possessioneni nobilium possit occupare , vel sine nostra licentia et permissione comparare. Item idem Dominus Episcopus ad possessiones vel Eeclesias N.obilium Sacerdotes ponere nullatenus queat et iocare violenter et inuite. Item pro decimis regnicolae nostri PartiumTransiluanarum, dicto Domino Episcopo de singulis decimalibus capetiis suluent vnuin pondus deuariorum, camerae nostrae ad computum denariorum. Si vero dictusEpiscopus hoc non attentaret ( fors : acceptaret) ex tunc capetias suas decimales in cainpo, siue iu rure prediali soluere, et relinquere debeant iidem regnicolae Transyluanienses, excepto anno presenli, pro eo ; quia dicti denarii 110stri partibus in praeseriptis nostris Transiluanis adhuc non existunt. Et hanc moderatiuam nostram ordinalioriem, habita matura deliberatione Prae-