Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

LXIV. A. Ch. 1343. Capitulum Varad. litleras Caroli II. II. de anno 1331. pro 31. Iacobo de liosno transumit. Capitulum Ecclesiae Varadiensis , vniuersis Cliristi fidelibus , praesentibus et futuris, praesen­tium notitiam habituris, salutem in salutis largito­re. Vniuersorum notitiae harum serie declaramus, quod virnobilis, Magister Iacobus, filius Nicolai Magni, fily Simonis de Rosnow ad nostram per­sonaliter accedens praesentiam exhibuit nobis quas­dam litteras priuilegiales Domini Caroli, condam Regis Hungariae, inclytae recordationis, hunc te­norem continentes: Carolus, Dei gratia, Hunga­riae ? Dalmatiae, Croatiae etc. Jlex, Princeps Sa­lernitanus, et honoris montis Sancti Angeli Do­minus etc. (v. ad an. 1351.) Pctens nos cum in­stantia, quod quia propter discrimna viarum, quae in periculis 'Jitterarum saepe contingunt, et con­tingere possunt, easdem litteras priuilegiales ad probationes causarum, et ostensiones suorum iu­rium, vbilibet vt expediret, secum tempestiue de­ferre; et in locis opportunis et temporibus pro­ducere non auderent, tenorem earumdem tran­scribi faceremus ; nos etiam pelitioni eiusdem Ma­gistri Iacobi rationi consonae, vt ius commune e­xigebat, annuentes, praedictas litteras priuilegia­les diligenter examinatas, et in nulla sui parte vi­tiatas, reperiendo , sicut conspeximus , de verbo ad verbum transcribi et praesentibus inseri feci­mus , sigillo nostro consignantes. Datum feria se­cunda proxima post octauas Beati Iacobi Apostoli. Anno Domini MCCCXLIII. Domino Cardinali Ber­trando Praeposito , Ladislao Lectore , Philippo

Next

/
Oldalképek
Tartalom