Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

XLIX. /1. Ch. 1343. Nicolaus A. Episcopus Strigon. in Synodo Dioecesana super decimis de Chetnuk sententiam fert. Nos Nicolaus, Dei et Apostolica gratia, Ar­chiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, memoriae commendamus tenore prae­sentium significantes, quibus expedit , vniuersis: Quod cum discreti viri, Canonici Ecclesiae Sancti Georgii Martyris, in nostra synodali congre­gatione Detricum , rectorem Ecclesiae Beatissi­mae Virginis de Chitnuk , in causam legitime ad nostram praesentiam attraxissent, ex quibus qui­dem Magister Benedictus, Canonicus dictae Eccle­siae Sancti Georgy Martyris, pro se personaliter, et pro suis canonicis cum sufficientibus litteris pro­curatorys comparuit, contra praedictum rectorem Ecclesiae Beatae Virginis de Chitnuk, Detricum, similiter personaliter adstantem, proposuit eo mo­do: quod quarta de decimis ipsius Ecclesiae B. Virginis de Chitnuk, sicut quarta aliarum Eccle­siarum in decimatione Somoriensi existente, habi­ta, ex collatione Venerabilis in Chrislo Patris, Domini Chanadini, olim Archiepiscopi Strigoni­ensis, nostri Auunculi, et praedecessoris, felicis memoriae, ipsi Ecclesiae Sancti Georgy Martyris de Strigonio, et per eam eiusdem Canonicis per­tinuisset et pertineret etc. Sed ne ista collatio me­morati Domini Chanadini, quondam Archiepiscopi auunculi, et praedecessoris nostri , saepe dictae Ecclesiae B. Georgy Martyris , et eius Canonicis facta, nostris temporibus diminutionem pati di­gnoscatur, de ipsis octo marcis , duas marcas, quamlibet pro quinquaginta grossis, singulis an­nis, in singulis octauis ipsius festi Beati Andreae

Next

/
Oldalképek
Tartalom