Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

tua, ipsi Cenadiensi Ecclesiae de dictorum fratrum consilio, auctoritate Apostolica prouidemus , teque illi praeficimus in Episcopum et Pastorem ; curam etadministrationem ipsius tam in spiritualibus quam in temporalibus committendo j inillo, qui dat gra­tias, et largitur praemia, confidentes , quod prae­fata Cenadiensis Ecclesia per tuae industriae, ac circumspectionis fructuosum studium, dextera tibi Domini assistente propitia, regetur vtiliter, et prospere dirigetur. Iugum igitur Domiui tuis im­positum liumeris suscipiens reuerenter, et suaui eius oneri humiliter colla flectens, ipsius Cenadien. Ecclesiae solicitam curam geras, gregein Domini­cum Tuae vigilantiae creditum doctrina verbi et operis informando, ita quod ipsa Cenadiensis Ec­clesia subiecta prouido, et fructuoso Administra­tori gaudeat se commissam, bonaeque famae tuae odor latius diffundatur, acTu praeter retributionis aeternae praemium nostram et dictae sedis bene­dictionem, et gratiam vberius consequi merearis. Datum Auennione Nono kal. Aprilis, Pontilicatus nostri Anno primo." E Reg. Anni I. Tomo VI. ep. 118. p. 137. In se­quelam huius seripsit etiam Capitulo , et Populo Cena­cliensi ; Archiepiseopo Colocen. ac Ludouico coinmeuda­torias. Stephanus electus ohligauit se ad 900 tlorenos pro communi seruitio et quinque seruitia consueta sol­uenda Romae adstans; vt fidem praestare queat, Stepha­no quidem charitatiuum sub«idium coUigendi potestatem fecit; ac Episcopo Massiliensi , Nuncio 1'orte suo, atque Archidiacono de Vngh, ac Gregorio Andreae , Canonico Varad. >t auctoritate Apostolica illud infra competen­tem terminum persolui faeerent, iniunxit. Reg. an. II. epist. 149. p. 95. et 171, p. 99. tomo citato.

Next

/
Oldalképek
Tartalom