Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

cero eiusdera Plebani et Michaelis, fratris sui, per­petuo contulerat, possidendam; etpropter eius fe­stinum decessum, seu vehementera ( ? ) super do­natione ipsius Sessionis litteras emanari facere ne­quiuerat: igitur nolentes suis voluntatibus resiste­re, sed eam diligenter , vt tenemur, efFectui in­tendentes mancipare, ipsum locum sessionis, per ipsum Dominum nostrum, Palatinum. dicto Do­mino Plebano, et per eum fratri eiusdem praedi­cto collatum, ex parte etiam nostra duximus con­ferendum. In cuius collationis ipsius Domini Pala­tini, et nostrae testimonium factae, praesentes no­stras litteras eidem Domino Plebano concessimus perpetuo valituras, etpro eo autem, quia Meinar­dus medicus ipsius Doinini Palatini, et noster, vo­lens ibi pro se domos construere lapidibus, locuni illum fundari fecerat,idem Dominus Plebanus quin­que florenos eidem persoluit coram nobis. Qui quidem Medicus Meynardus ratione dictae lapideae fundationis ipsum Dominum Plebanum et Michae­lem fratremsuum praefatum reddidit expeditos co­ram nobis. Datum in Visseerad in octauis beatae o Agnetis, Virginis a Martyi is. Anno Domini Mil­lesima trecentesirno , quadragesimo terlio. Nos igi­tur ijysas litteras j)raefalae Dominae, relictae Pa­latini in nulla sui parte aliquo vitii scrupulo in ­fectas, sed iuste et Jegilime emanatas comperien­tes, petitionibus dicti lohannis Plebani fauorabili­ter inclinatae, i[>sas litteras pro maioris cautelae, fiamitatisque euidentia , presentibus litteris nostris patentibns de verbo ad verbum sine aliqua immu­tatione transcribi faciendo , eidenr lohanni Plebano, et Michaeli fratri suo , antedicto, projierpetuo du­ximus confirmandas. Datuin in Vissegrad, feria

Next

/
Oldalképek
Tartalom