Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
que sibi lenebatur, et volebat tanquam suo legitimo domino fidelitatem et obedientiam debitas cxhibere; nec recognoscit alium, aut vult habere pro Rege Vngariae , nisi eum. Item ad hoc , vt praefatum regnum, quantum ex se erit, habeat tranquilicatem et pacem, ad ipsius domini Legati requisitionem promisit pacem et concordiam facere iustam, et aequam cum Magistro Dominico, aliisque Baronibus, cum quibus, ex aliquibus fomentis discordiae noscitur ' dissidere; item promisit, quod omnis pax et concordia, quam ipsum continget facere, cum praedictis vel aliis, quibuscunque , liet et erit in promo' tionem ac statum domini Regis eiusdem. Sed nec cum praedictis vel aliis pacem vel concordiam faciet, quae in derogationem vel praeiudicium honoris, status possit ipsius domini Regis quomodolibjt redundare. Alias pax et concordia facta totaliter sit prorsus irrita et inanis, ac nuliius habeat roboris firmitatem. Et de his omnibus et singulis, per ipsum Matthaeum plenarie, firmiter ac lideliter adimplendis, inuiolabiter obseruandis, iunctas manus infra ipsius domini legati, more profitentium regulas, manus mittens, fidem exhibuit, quam etiam pacis osculo eidem domino Legato exhibito, confirmauit. Actum inlocofratrum Eremitarum, quivocatur Ke ykus , Weszprimiensis dioecesis; praesentibus venerabilibus in Christo Patribus, Dominis, Dei gratia. Thoma Archiepiscopo Strigoniensi, et Johanne Episcopo Nitriensi, ac religiosis viris, Fralribus Paulo, Priore Praedicatorum, et Haymone ministro Minorum ordinum in prouincia A ngariae, ac venerabilibus viriSj Magistris Philippo de Sardinia, ac Joanne Archia auditoribus et .lohaune Anglico Nota io et Capellnno praefati domini Legati, ac Nobilibus