Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

eis bellura crudelissimum ineunt; magna fuit qui-» dem altercatio inter eos, sed obtinuerunt finaliter Agareni." Saracenorum vero Genesis et Magya­rorum toto , vt dicunt, coelo differt: illam Scho­liasta Haythonis sic exponit : „Certum est, Sara­cenos Ismaelis, qui Abrahamo Patriarcha et Agare Ancilla natus fuit, progeniem esse. Quare de Agare principio Agareni dicti fuere. Patet idex Ps. 85. Lib. I. Paralipom. C. V. e Barucho Vate Cap. 5. Romanae tamen Historiae et Agarenos et Saracenos agno­scunt. Quae res coniectandi nonnullis occasionem praebuit, vt gentis ambitione nomen posterius pro priore irrepsisse, existimauerint. Sic enim Isidorus L. IX. Etym.: „Saraceni quasi a Sara; et Agareni ab Agar." Et iterum: „Ipsi sunt et Ismaelitae, vt liber Genesis docet; ipsi Cedareni, a Cedar , filio Ismaelis; ipsi Agareni ab Agar, qui, vt diximus, peruerso nomine Saraceni vocantur: quia ex Sara se genitos gloriantur." Hactenus Isidorus. JNec fors altera coniectura improbanda, si cui a Sarra dictos Sarracenos placeat. Extat enim ea vox apud Leo­nem Afrum L. I. qui Arabum lingua desertum si­gnificare ait; vt Sarracenos intelligas solitudinis in­colas: nam tales quidem gentis sedes (primaeuas) fuisse constat. Quamuis credibile sit, opinionem de origine suorum a Sara etiam Mahometem, quo lioc pacto maiorem dogmati suo fidem facere co­naretur , conformasse" Appendix ad eund. Hajto­nem I. c. Eadem stetit etiam Bergeroni in Historia Saracenorum sententia: „Les Sarasins ont pris leur nom ou de Sara, femme d' Abraham, ou plutot du mot Arabe Essarac, ou Elsarac; c' est a dire: Voleurs, et bandoliers, qui etoit alors leur metier: Car ils courroient sanscesse sur Ies Marches circom

Next

/
Oldalképek
Tartalom