Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

reliqua sit , sparsim aliis inseruiat, et ab illis appellationem acceperit; adeo vtique atroces poenas praeteritae suae impietatis luerunt. Absolutissima vero harum nationum euersio atque internecio postmodum ( a Pseudo- Auaribus) acci­dit" Libro V. p. 119. edit. Yen. 171. edit. Paris. Theophanis proin Confessoris , Yturguros e sedi­bus auitis disparuisse, dicentis sententia, vel hunc in sensum trahenda, aut priori, atque probatiori cedat oportet. §. 56. ChunOs Attilanos ab Aloys. Belnai C a 1 m u co s, ob conuenientiam formae suae exter­nae, non sine errore assertos fuisse (§. 7.) dubita­uerit nemo , qui aduerterit: ex ea ad genus (vul­gariter Race) negatiue duntaxat concludi posse, non etiam affirmatiue : cum ad illam modificandam non sanguis solum Parentum, sed et clima, victus, mores etc. suum exerant influxum ; secus omnes sane Hungariae incolae, forma externa sibimultum similes, eodem e genere orti forent censendi. Nec firmius statuit Magyaros cum Finnis eosdem ex vocum nonnullarum similitudine, quae e Hunnica quoque generatione suum patitur explicatum; af­finitatem vero inter Finnos et Magyaros nolu­mus inficiari. *) *) Cl. Belnay vtiliorem in eo nauauit operam , quod Ma­gyaros Chunorum Attilanorum esse progeniem, argu­mentis monstrauerit haud eontemnendis p. 1.-9, 1. c. 57. Cl. Gregorii Dankovszky sententia Ma­gyaros nostros cum Hunnis Sabiris, ipsi Zava­ris, eosdem esse, e rationum, quas adduxit, mo­mento est pensanda: 1). Testimonium Constantini Porphyrogennetae ad sensum suum interuertit; illud 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom