Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

29. Hi per Asiam antiquissimis non absi­similiter inclaruerunt temporibus: teste Constanti­no Manasse (in Compendio Chronico p. 12. edit. Paris) „Aegypti Rex Sesostris — coacto de tota natione sua exercitu — assumtisque belli sociis ex Vnnorum gente, quam muneribus sibi totam adiunxerat , terram vniuersam, Asiam maxime percurrit , et omnes, vt tributa sibi penderent, vi coegit — Vnnos, siue Scythas, Parthos appellauit." — Temporibus iam ante Christum na­tumChunos hos Russiam obsedisse, Danorum tradilio prodit: ,, Russia autem vocatur a Danis Ostrogard , eo quod in oriente posita omnibus abundet bonis. Haec etiam Chunigard dicitur, eo tquod ibi sedes Hunnorum primo fuerit" (Helmoldi Chronica Sclauorum etc. Lubecae 1659. in 4. p. X. ) Probat etiam internecinum illud bellum Hunno­rum cum Frothone, quod, etiamsi in adiunctis fi­dem excedat, in substantia tamen inficiari non au­simus: „Eo bello, inquit Saxo Grammaticus (Hi­storiae Danicae L. V. p. 78 — 81.) septuaginta et septem reges, qui aut ex Hunnis erant , aut in­ter Hunnos militauerant, submiserunt se regi Frothoni." Cf. etiam Erp. Lindenbroghium Scri­ptorum reruui Germanicarum Septemtri. Veter. Ilamburgi 1706. p. 264. Tertio ac quarto adhuc seculo tria potentissima Hunnorum regna comme­morantur: vnumGarderike; alterum inter Iutlandiam et Finnlandiam ; tertium in Hunesgau, in Gro­ningia. Cf. etiam II. Suhm. Tronhiemske Samlin­ger IV. St. p. 291. 294. Chron. Gotlnvicense. Die Allgemeine Welthistorie XXXII. Th. p. 40. etc. 50. Hunnos etiam Orientales alias et alias emisisse colonias, vix locus dubio: Mirchondus

Next

/
Oldalképek
Tartalom