Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
celebritatemantiquissimis iam temporibus sunt consecuti. .Orientalium e Scriptoribus Romanis primus meminit Plinius ( Hist. L. IV. Cap. XVII.) „Ab Attocaris inquit, siue inde a sedibus Attacorum sunt gentes Hunni, et Tochari, et iam Indorum Casiri intro versus ad Seytlias versi. t c E Scriptoribus Graecis Tlieophylactus Symocatta (Historiae p. 120. edit. Ven. 177. edit. Paris). „Hunni sunt habitantes orientem , vbi vicinus est Persis, quos Turcos etiam nominari pluribus iam constat. " Ex Armenis Moses p. 505. „Scythia, quae et Apachtaria siue Turcia dicitur, ab Ethele flumine ad montem Imaum et vltra ysque Zeniam pertinet. Scythiam quatuor et 40. gentes incolunt Sogii , Thucarii , Hephtalitae, aliaque praeterea nomina barbara. Sogii sunt opulenti , artifices et mercatores, atque inter Turcastaniam et Ariam habitant. *) *) Consentiunt nostrae quoque litterae : „ Longissime a Perside, transgressis Alpibus, quae descendebant a magnis montibus , ad meridiem, ingressi sumus pulcberrimam planitiem, habentem montes altos a dextris, et quoddam mare a sinistris, siue quemdam lacum, qui durat quindecim dietas in circuitu. Et illa tota jplanities irrigabatur ad libitum aquis descendentibus de montibus, quae omnes recipiuntur ad illud mare. — Terra illa solebat dici Organum ( Orgenz , Urgenz) Jugurum (Oigorum) terra contiguatnr cum terra praedicta Organum inter montes illos versus orientem. Apud Iugures hos est fons et radix idiomatis Turci, et Comanici " testatur Wilhelmus a Rubruquis. V. Tomo IV. Vol. II. p. 280 — 81. Oras has fere totidem verbis descripsit, magno veteris Historiae