Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Ex Encyclopaeilia per Genlilem nostrum. Csomai­um de Koros,Tibeti detectis, Manuscriptis item Persicis in Erzerum , Turcicis Adrianopoli repertis, certius nelucrum? Quae Scriptores nostri, Gesta Hungarorum Belae Notarii, Chronicon Thurocii, Simonis Kezae, Bonfinii , Oiahi etc. de Magvaro­rum et Chunorum sedibus priscis, ortuque iactant, nescias, quibus e tabulariis depromserint. Exte­rorum, qui patrii idiomatis expertes id super di­xerunt, sententiae vltra coniecturas neutiquam as­surgunt. o p Quod nihiJominus salebrosam adeo syluam , runcandorum errorum gratia, ingredi praesurase­rim, nouo quodam monumento, quod RR. Prayo praesidio fuerat, destitutus, temerarium videri iu­re posset; ni respectus quidam studiis quoque meis suffragarentur. Vir Cl. ac Doctissimus los. Innoc. Desericius, insigni et perantiquo Manuscripto, e Vaticana Bibliotheca eruto, vt tenebris, quae Ma­iorum nostrorum origines tegunt, lucera accendat, animura sumsit, controuertente nemine; suppetunt mihi quoque monumenta quaepiam, in Codice Di­plomatico producta, quorura vsus necdura factus est. Pulsabat insuper animuin Clarissimorum Viro­rum, Georgii Pray ac Stephani Katona, qui stu­dia mea ante quinquaginta prope annos modera­bantur, pia recordatio, atque vt ipsorum in Hi­storiis merita, hoc Vniuersitatis regiae Hungari­cae restauratae curriculo semiseculari penso quo­dam recolerem , exigebat. In quo quidem specimine hanc duxi tenendam rationem: vt Virorum, qui Nostratium sedes pri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom