Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
dre et Lukacsius — Hyc comparere debebant feria secunda proxima post dominicam exurge, contra Gregorium Comitem de Bagne quos idem G. fures et latrones esse affirmauit in congregatione Kopoz Palatini, et in congregatione nostra in Scarand tertia prouincia ad ipsos proclamantes, nec comparentes, nos vero vna cum nobilibus et Judicibus tali modo — decreuimus, quod ipsos predictos idem Gregor. Com. (si) reinuenire poterit, suspendendi sine iudicio, ex lege liberam habeat facultatem. Datum anno Domini M,CCC. sexto." E membrana originali Auguslini Szalay abscissa » et detrita. Dorsaliter clarissimc est legere fures. CCIXXIX. Thomas Archiepiscopus Strigon. Eremitis S. Pauli de Kukenis pro se, et electo Quinque Ecclesien. indulgentias largitur. A. 1307. Nos Thomas miseratione diuina Archiepiscopus Strigoniensis lociquc eiusdem Comes perpetuus. Significamus quibus expedit vniuersis, presentium per tenorem. Quod nos deuotis et instantissimis petitionibus heremitarum religiosorum viroruin in Eeclesia beatorum Filippi et Jacobi Apostolorum in terra Kukenis celi Domino iugiter famulancium annuentes paterno cum fauore concessimus Omnibus Christi fidelibus, qui in festo predictorum Philippi et Jacobi Apostolorum per Octauasad ipsam Ecclesiam causa deuocionis et propter suorum peccaminum remissionem concurrerint, manusque adiutrices prefatis fratribus porrexerint, de iniuncta sibi poenitencia ex parte nostra quadraginta dierum, et ex parte domini electi Quinqueecclesiensis qui tunc presens adherat, aliorum quadraginta dicrum, veniam mise-