Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
COJXXI. ConsenSu matrimonii causa conciliata. S. A. Nos Judex de Ciuitate — damus elc. Quod — filius — conciuis noster ex vna et — filius — similiter conciuis noster parte ab altera, — die post festum — iam praeteritum cum quam pluribus proximis et amicis suis coram nobis in sede nostra iudiciaria comparentes dixerunt et publice sunt confessi: quod Jicet ex causis diuersis, quae inter ipsos contigissent, vsque modo specialiter ratione deturpationis, infamiae, contra Dominam N. sororem eiusdem C. super violenta oppressione sua laboranti, lis et contentio mota fuisset inter ipsos et exorta, praetextu cuius infamiae etiam dictae partes pedestre duellum contra se se dimicare debebant coram nobis: tamen vt omnis litis, dissensionis et contentionis materia de medio ipsorum radicilus euelleretur, et falce pacis scinderetur, ipsique et eorum haeredes a modo et deinceps sempiterno pacis fauore alternatim amplexari valeant et gratulari, propter bonum pacis et concordiae vnionem, interueniente etiam etc. taliter inter se concordassent et concordarunt coramnobis: quod praeallegatus — dictam Domiuam N. sororem ipsius C. malrimoniali copula interueniente in suam adduxisset vxorem, omnium proximorum suorum et cognatorum consensu, et adsensu ad id accedentibus; vbi etiam praenominata domina N. ad nostrum visum iuxta libitum suae •oluntatis coniuncta extitisset: et legitime associata £. supradicto. Et sic omnis discordia et diuturna inimicilia sopita extitisset inter ipsos et per omnia sedata, Deo permittente. In cuius rei testimonium praesentibus nostrum sigillum duximus annectendum. Datum etc. Indidem p. 37 — 3S.