Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

tuor metas distinctim et subsequenter positas re­nouatas vadit ad quinque metas in vno loco existen­tes, quarum duae separant possessioni Castri Somos­kew et duae Berin possessioni Baglyas Nicolai , fdv Jacobi; et licet lbi inter procuratores Domini Vai­vodae , et Nicolaum fihum Jacobi, nobilem de prae­dicta possessione Baglyos super quamdam particu­lam terrae arabilem pratosam (?) et sylwosam, quae habetur in distinctionem duorum montium Sebel­curnisa parte Nicolai praedicti, et Lambeky ac Sa­turbeerchy a parte castri Somoskew vocatorum, dis­cordiam habuerint, ad vltimum tamen partibus vo­lentibus, se taliter super eadem conlentiosa particula terrae hoc modo concordasse retulerunt, vt ab ipsis quinque metis incipiendo directe ad orientem decli­nando aequaliter ipsam particulam terrae diuiserint in medium, quae per continuas metas sic diuidendo per partes erectas vadit ad priores metas, et sic sunt terminatae metae possessionis Castri Somoskew, cu­ius quidempartem mediam praedictae terrae a parte Castri Somoskew existentem cum alys partibus ter­rae ipsius castri per circuitum erectis castro saepe dicto reliquissent, reliqua particula terrae iam di­ctae possessioni Baglyos remanente metis distincta. Caeterum intra terminos metarum castri Somoskew, villa Ujfalu alia possessio Domini Vafuodae est in­clusa; et sic dictum castrum Somoskew cum prae­dicta Villa Ujfalu ad id pertinente, legitime ream­bulatum, vt praemittitur, relictum et resignatum est ipsi Thomae Vaiuodae et suis haeredibus, prout iam antea paeifice possedisset, habendum pariter et possidendum. Datum in crastino festo Sanctae Tri­nitatis. Anno Domini supradicto/' R transumto eiusdem Capituli anno 1347 emanato: v. infra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom