Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
kew incipit vicinari, et abinde descendit ad vnara vallem Makapataka vocatam, per quam vadit versus orientem remotius, exeundo enim de ipsa valle versus eandem plagam vadit ad verticem montis Nagy Grouna vocati, vbi sunt tres metae magnae antiquae renouatae; quarum prima separat possessioni Castri Somoskew, secunda possessioni Nagy Grouna, et ibi terminantur metae eiusdem ; tertia possessioni Baaslh Nobilium, cum qua possessio saepe dicti caslri incipit vicinari; abinde enim vertitur versus meridiem ad aciem vnius Berch, per quam vadit remotius ad tres metas, quarum prima separat possessioni castri Somoskew, secunda Baaslh possessioni Nobilium, cuius metae ibi terminantur. Tertia Surulthvafew possessioni Eliae fily Nicolay, cum qua incipit vicinari possessio castri saepedicti; et deinde declinat directe ad occidentem, et in sylua Medves vocata, per octo metas subsequentes vadit ad dorsum montis Nadey, vbi est vna magna noLia meta erecla , quae separat inter possessiones castri Somoskew Domini Vaiuodae, et castri Salgov, Eliae et Nicolai, filiorum Nicolai; item abinde cadit ad vnam vallem, de qua directe versus eandem plagam ascendit ad lapidem Okkowe. Deinde autem vlterius in eadem plaga paululum eundo, in ipso lapideo monte cadit ad meatum Hukkurkeo pataka, vbi est vna meta noua terrea erecta ; item de ipso meaUi vadit ad meridiem, et in exitu eiusdem est vna mcta, renOLiata , et vlterius ad eandem partem ascendit ad Budberchy, vbi est vna meta antiqua renouata, post modicum vlterius graditur ad vnam viam, quae vadit ad Pun,in qua paululum eundo cadit ad meatum Melpotaka, et in eodem meatu versus meridiem itur ad vnum fluentem, quo transito in latere vnius montis ver-