Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

sigillum praefatae literae ipsorum ex negligentia ami­serunt; conspicientes vero ipsam sei iem literarum esse veram, duximus esse confirmandam nostro si­gillo sub appenso. Datum et actum in Baimocz, Do­minica in festo Sanclissimae Trinitatis. Anno Do­mini millem. quadringentesimo septuagesimo tertio. E membrana originali edidit M» Bel. Not. Hung. Tonio IV. p. 439 — 440. CCXLIX. Capitulum Scepus super quarta molendini intra metas villae Bethlem siti vendita fassionales elargitur. A. 1339. Nos Capitulum Ecclesie beati Martini de Sce­#pus memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit, presentium per tenorem: Quod Petrus fdius Verneri, scultetus, ab vna parte, ac Djonisius, Johannes, et Nycolaus, fily Betblem de Bethlemfalua ab altera, coram nobis personaliter constituti idem Petrus oraculo viuae vocis est con­fessus. Quod predicti Dyonisius, Johannes et Baldus quartam partem molendini, infra metas dicte ville Bethlem existentem, fluuio Hornad adiacentem, quam dictus Bethlem predicto Yernero vendiderat, ab ipso emissent scilicet septem fertones fini argenti integra­liter persoluendo. Quapropter eandem quartam par­tem dicti molendini cum omnibus vtilitatibus etper­tinentys suis vniuersis predictis Dionysio, Johanni et Nicolao ipsis, et per eos heredibus suis , haere­dumque suorum successoribus iure perpetuo et ir­reuocabiliter traderet et assignaret relinquendo pos­sidendam, tenendam; pariter et habendam. Adiciens eciam dictus Petrus ; quod vniuersas literas super ipsa quarta parte molendini habitas, aut reser-

Next

/
Oldalképek
Tartalom