Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
quae in tempore fiunt, siue ordinantur, simul cum tempore lapsum patiantur, — vt his idoneor. virorum linqua testimonium perhibeat aut scriptura. Notum sit igitur tam. praesentib., quam futuris, ad quos praesens scriptum peruenerit vniuersis: Quod nos Magister Nicolaus et Johannes, filii Gelathi, quondam Bani, felicis recordationis, Comites de Baymocz, et de Priuidia, discretam, atque idoneam personam Advocati nostri Conclini, ostensoris praesentium, intuentes, damus et contulimus ex potestate metuendi Domini Caroli Dei gratia Illustrissimi Begis Hungariae, praefato aduocato nostro Conchlino, suisque haeredibus seu successoribus vniuersis, tempore perpetuo et in aevium quamdam siluam hominibus non habitatam, ad castrum Bajmocz pertinentem, circa fluuium Szielnicze , ad congregandos populos, amicabiliter duximus comroittendara. Vniuersis Christi ^idelibus tenore praesentium propalamus, quod quicunque in ipsam siluam nostram, causa commorandi aduenerint, seu congregati fuerint, a dato praesentium vsque ad annos XVI. reuolutionem annor., sine aliquo censu seudebito, liberi et securi pacifice perfruantur, et cohabitent. His itaque annis supra dictis exspiratis, eadem, qua ceteri Teutonici gaudent et permanent, perfruantur libertate, quibus libertas talis est: Vt in festo S. Michaelis Archangeli, pro Domino ipsorum, de vno lanco (laneo) alterum dimidium florenum, sex sapones annonae, ex quibus duo tritici, duo siliginis, duo de auena. Item tribus vicibus munera praestentur, de quolibet lanco, scilicet in Parasceue Domini, in Pentecostes, et in Natiuitate Domini. Item Comes in nullo eos habeat iudicare , nisi Aduocatus eorumdem , simul