Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Domine regine, quas pro quadam muliere relicta Pauli, fily Petri, Magistro viri magnifici Domini Wyl­lermi Drugeth Palatini et Judicis Cumanorum , Pro­tonotario, super eo transmisissas, vt ipse Magister Petrus et dicta mulier cum ipsorum instrumentis su­per facto cuiusdam portionarie possessionis in pos­sessione Pechel vocata^ in Comitatu Pestiensi exi­§tenlis, in octauis Apostolorum Petri et Pauli Bea­torum, coram nobis comparerent, ipsi per liomi­nem ipsorum fide dignum facerent exhiberi et eius responsiuam postmodum nobis rescriberent seriatim. Tandem ipsis octauis adherentibus, partibusque co­ram nobis personaliter constitutis, prinaum predicta mulier exhibuit quasdam literas ipsius Dommi Pa­latini, in quibus reperimus, quod ipsa mulier a Paulo et Nicolao , Nobilibus de Pechel, ad presen­tiam eiusdem Domini Wyllermi Palatini, legitime a­ctricis quartam filialem in portionaria possessessio­ne Michaelis et Herke, filiorum Nicolai in eadem Pechel acquisiuisset et eam , quia nullus in eiusdem statutione dicle mulieri facto contradixisset, eidem per hominem suum sub testimonio hominis dicli Ca­pituli Budensis statui fecisset, perpetuo possiden­dam, postremum autem ipse magister Petrus exhibuit quasdam literas eiusdem Domini nostri Regis paten­ter confectas , in quibus hoc modo vidimus contineri: Quod ipse Dominus noster Bex vniuersas porcio­narias possessiones dictorum Michaelis et Herke fi­liorum Nicolai vbiquein suoregno existentes etspe­cialiter in dicta possessione Pechel habitas, dicto do­mino Wyllermo Palatino velut hominum sine here­de decedentium perpetuo contulisset possidendas. Quas quidem possessiones et possessionarias por­ciones prenotatas eorumdem filiorum Nicolai eo iu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom