Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
litatibus, sicut per auos et progenilores eorum diuisam et possessam referebant, exnunc in duaspartes eandem diuiserunt inter se, cuius medietas cum suis vtilitatibus omnibus a pate (parte) meridionali cessisset Beke, Nicolao et Georgio filys Oliueri supra dictis perpetuo possidere, altera medietas eiusdem possessionis ab aquilone similiter cum suis vtilitati— bus omnibus cessisset et remansisset praescriptis Phylippo, Laurencio et Clementi fratribus eorum superius nominatis. Praeterea de illa terra, quae superflua dicitur , preter prescriptam terram diuisam in latitudine sex iugerum adiecere tertiam partem eiusdem terre per longitudinem, a meridie videlicet a vicinitate Beke et fratrum suorum, dederunt et reliquerunt eidem Beke et fratribus suis perpetuo possidere , nichilominus partes in eadem terra eorum castrensi mutuo se iuuare, seruare, defensare et tueri laboribus et expensis tenebuntur, contra omnes melestare et inquietare uolentes, ad quod se obligarunt. Et si aliqua particula ab aliquo eoruui de ipsa terra defalcaretur, occuparetur, aut aufferretur, communiter ei tenebuntur restaurare , semper medietatem ipsius terre fily Oliueri, alteram medietatem vero supra scripti percepturi conseruabunt. Priuilegium autem domini Stephani Regis, cuius vigore Antoniws archidiaconus Belyd, et Jacynthus aui filiorum Oliueripraescriptorum ipsam possessionem acquisierunt, eisdem Beke. Nicolao et Georgio, filys Oliueri, institutum et commissum est conseruare, sed quociens propter defensionem terre prescripte necesse fieret, ydem fily Oliueri tam pro se , quam pro altera parte tenebuntur exhibere semper et vbique. Et si qua pars alteram partem ratione prescripte possessionis non iuuaret, et defensare non curaret,