Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

di habeant facultatem, sed volumus, quod de regno Nostro ad Austriam res deferre non debeant aliqua­les. Datum Posonii feria tertia proxima post festum Beati Jacobi Apostoli, Anno Domini millesimo tre­centesimo trigesimo sexto. Originale in membrana exaratum, sigillum annulaie minu­tum sub eera rubra dorso appressuin , Literam K. conti­nens. Communicauit Goorgius Gjurikovits. CCXXII. Clemens VI. PP. Fratribus Franciscanis Bosnensibus locum in Dominio Dioeceseos Quinqueecclesien recipiendi facul­tatem concedit. Anno 1336. Clemens Episcopus etc. Ex dono coelestis gra­tiae illud ordini vestro vobis inesse conspicimus, quod vbique locorum, in quibus eligitis, fideles popujos doctrina verbi pariter et exempli ad salutis gratiam euocatis. Ea igitur esse debet nobis et Aposlolicae sedi cura sollicita, loca vestra per orbem terrarum longe lateque difFundere, vt quanto loca ipsius dif­fusius propagamus , tanto peramplius, prout in gra­tiarum omnium largitore confidimus, maiorem fru­ctum operum vestrorum ad aedificationem Christi fidelium sentiamus. Nos igitur, qui cupimus animas lucrifacere , et diuinum cultum , quantum cum Deo possumus, adaugeri; vestris in hac parte supplica­tionibus inclinati recipiendi duo loca, vnum videli­cet in ciuitate seu prouincia Stagnensi, et alium in Dominio Quinqueecclesiensis Dioecesis, vtin vtroque istorum locorum duodecim Fratres iux­ta morem dicti ordinis inibi pro tempore moraturi decenter et congrue valeant sustentari, sine tamen praeiudicio parochialium Ecclesiarum dictorum loco­rum,et cuiuslibet alteriusalieni; constitutione felicis Tom. VIII Vol. VII. 19

Next

/
Oldalképek
Tartalom