Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ter ad quoddam stagnum, inde vadit ad meatum aque Meler nomine vsque ad portum Lathorcza, iuxta Basanrevye a superiori parte cuiusdam fossati existen. vbi sunt duae metae terreae similiter de no­uo iuxta vnam antiquam metam erectae, et ibi ter­minatur. Ubi ydem Nobiles de Chicher dixissent, quod metae ipsorum cum metis dictorum Praepositi et Conuentus de Lelez non transirent ad terminos vlteriores. Verum quia praenominati Dominicus, Michael, et Nicolaus, fily Job de Chycher trigesimo se Nobilibus iuxta nostram iudiciariam adiudicatio­nem praemissas metas per se ostensas veras dictarum possessionum Chycher, Kapos et Lelez esse et fuisse depositione iuramenti ex serie praemissarum litera­rum Capituli Agrien. reperiebantur, et ex eo prae­fati Praepositus et Conuentus de Lelez in primaria erectione metarum earumdem contradiction. et pro­hibition. indebite fecisse videbantur; ideo praescri­ptas metas modo praemisso erectas pro veris metis dictarum possessionum perpetue duraturas fore iu­diciaria authoritate committen. eosdem Praepositum et Conuentum Ecclesiae de Lelez pro indebita inhi­bitione praenotata in emenda dictae aestimationis, sci­licet in ducentis marcis decreuimus tenore praesen­tium remansisse contra Nobiles de Chycher memo­ratos. In cuius reimemoriam, finnitatemque perpe­tuam, praesentes literas nostras concessimus priuile­giales pendentis sigilli nostri authentici munimine ro­boratas. Datum in Visegrad duodecimo die reporta­tionis seriei praenotatae Anno Domini MCCCXXX. tertio." E transumto Regis Mathiae anno 1468. emanato descripsit Stephanus ICaprina^ MSS. subC. torao III. p. 88. sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom