Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

vbi cadit in Gilnicziam, et ex illa parte Gilniciae habetur vnus lapis, et ab eodem lapide protenditur sursum vsque in Caput, vbi est scaturigo, siue or­tus illius fluuy, qui dicitur Rivnya, siue fluuius Mech­heldides j et sic finiuntur metae Ciuitatis Schmolnich, et illis perpetuo possidendam reJiquerunt. Quibus vero videretur irrogari iniuria, eos ad octauas Geor­gii Martyris euocassent. Datum feria tertia post re­miniscere. Anno Domini MCCCXXXII." Metales hae, quas Cod. Dipl. tomo VIII. vol. III. p. 644. sqq. e eollectione Szechenyiana dedimus, fuerant admodum erronee exsciuptae ; easdem proin ex. originali illarum tran­sumto, in archiuo camerali existente, noviter dare ne­cesse fuit. CLXXXV. Conuentus Cruciferorum de Sirigonio metas inter possessio­nes Tergincze, ac Mikola pacifice ac concorditerfixas atte­statur. A. 1332. Nos Conuentus Cruciferorum domus hospitalis Ecclesiae sancti Regis Stephani de Strigonio tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis. Quod Magister LaurenciusNotarius Magistri Emerici, pro ipso Emerico Caslellano de Leva et Comite Bor­siensi, cum evidentibus procuratoriis literis ipsius Magistri Emerici ab vna parte. Item Andreas fdius Petri de Mikola parte ab altera personaliter coram nobis constituti, retulerunt oraculo viuae vocis. Quod inter possessionem Magistri Emerici Tergence voca­tam, et possessionem Andree, fily Petri, Mikola vo­catam, signa metalia pacifice et concorditer taliter annotassent, primum signum metale, vt ipsi retule­runt, a meta de pezeg incipitur, et currit contra meridiem, transeundo vnum rubetum, venit super quamdam arborem Bykfa vocatam, quae slat in me-

Next

/
Oldalképek
Tartalom