Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
CJLXXIV. Andreas Transyluan. et JVicoZaus Jaurinen. Episcopi priuilegium Belae Regis de anno 1179. pro Henrico Episcopo Weszprim. transzimunt. A. 1330. In nomine Domininostri. Nos Andreas Transvlvanus et Nieolaus Jaurinensis, Dei gratia Ecclesiarum Episcopi, et Capitulum praedictae Jaurien. Ecclesiae significamus, quibus expedit, tenorepraesentium vniuersis: Quod \ enerabilis in Christo pater, Dominus Henricus eadem gratia Episcopus Yesprimiensis, aulae Dominae reginae Cancellarius, ad nostram accedens praesentiam , exhibuit nobis quoddarn priuilegium Domini Belae quondam Incljti Regis Hungariae, felicis recordationis, petens a nobis cum instantia, quod quia ipsum priuilegium per diuersa loca ad declaranda iura dictae V esprimiensis Ecclesiae in specie transferre propter viarum discrimina nonesset tutum; tenorem ipsius priuilegii ob maiorem cautelam, propter euitandum viarum periculum , nostris literis de verbo ad verbum inseri faceremus et nostrorum sigillorummunimine consignari, cuius lenor talis est: Bela (v. Tom. IV. vol. III. p. 495.) Nos itaque condignis petitionib. eiusd. Domini Henrici Episcopi Yesprimiensis, inspectaque veritate ipsius priuilegii annuentes, tenorem eiusdem non abrasum, non cancellatuin, nec in aliqua sui parte vitiatum, de verbo ad verbum inseri presentibus fecimus, pendentiumq. sigillor. appositione muniri Datum Jaurini in festo Beati Valentini Martyris , Anno Domini milesimo, trecentesimo trigesimo. L. Sigillorum pendE membraria originali bonc consej uata.