Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

cobus Eremita Prior Ecclesie S. Benedicti de eo­dem districtu fore ius dicte ecclesie asserit, vicinis et commetaneis suis conuocatis, per veras et veleres me as reambulando , ab alys terris separet, et distin­guat, nouas metas iuxta veteres, vbi necesse fuerit, erigendo, relinquatque eidem Ecclesiae sub certis metis eandem perpetuo et pacifice possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero si­qui fuerint, contra eundem Fratrem Jacobum ad nostram citet praesentiam ad terminum competen­tem. Et post haec diem et locum citationis cum serie totius facti, et cursibus metarum, nobis fi­deliter rescribatis. Datum in Visegrad, feria sex­ta proxima post festum Corporis Christi Domini, anno eiusdem milesimo trecentesimo XX. octauo. Nos igitur mandatis vestrae exceilentiae occurrere volentes petitionibus etpraeceptis, Jacobum , Sacer­dotem Ecclesie Sancte Chazmensis, de genere Bar­thal, hominem nostrum idoneum ad premissa exe­quenda duximus transmittendum. Qui homo etiam demum ad nos rediens, nobis dixit, quod Joannes, filius, Zoym, homo vestrae maiestatis, in praesentia et testimonio ehisdem, conuocatis omnibus vici­nis et commetaneis prefate possessionis , nullo con­tradictore, inibi comparente, imo omnibus fauora­bilem consensum, pariter et assensum prebentibus, eandem per veteres metas, novas iuxta easdem, vbi necesse fuisset, erigendo reambulasset, et staluisset predicte Ecclesie S. Benedicti perpetuo possiden­dam. Mete autem ipsius possessionis, prout idem homo nobis dixit, et in scriptis exhibuit coram vici­nis et commetaneis, vt est praemissum, pacifice ere­cte , taliter distinguuntur. Incipit prima meta a par­te septemtrionali ab arbore Hrast rruce signata, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom