Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

articulos seu articulum transgressos, seu transgres­sum vi premittitur, integraliter reformemus. De aliis autem malefactis, et excessibus liinc inde in metis, terris , dominys seu confinibus terrarum vtrarumque partium per predas, incendia, rapinas, captiuationes hominum seu alio quouis modo, absque nostro man­dato, scitu et assensu, palam vel occulte emergen­tibus et contingentibus, Castellanis et Baronibus no­stris vtrobique de super deputatis, reseruamus, re­linquimus facultatem plenariam decidendi, et amica­biliter sopiendi, sicut in literis nostris patentibus, desuper specialiter confectis expressius continetur. Et vt omnia singula per nos, heredes, successores, et regnicolas nostros, rata et inuiolata perpetuo per­maneant, presentes literas exinde conscribi, maiesta­tis nostre sigilli munirnine fecimus roborari. Nos quoque dicti pre'ati, Barones, Comites et Castellani predicti Begis et Regni Vngarie, videlicet, Bolez­laus Strigoniensis, et frater Ladizlaus Coloczensis Archiepiscopi, Nicolausj Jauriensis Episcopus, De-, metrius , Magister Tauernicorum predicti Regis Vn­garie, Mykch Banus totius Sclauoniae, Thomas Voy­woda, (sic) transyluanus, Paulus Symonis, Judex Curie, eiusdem R egis, Joannes Drugethi G a 1 1 i-­cjjjs^_VilheImus filius eius, Dantsch Comes deZolio, Ladislaus Comes Siculorum, Johannes Rector Bu­densis, Nicolaus Comes Jauriensis, Desev Comes Su­proniensis, Stephanus Magister Agazonum, predicti Regis Vngarie, Nycolaus Comes Posoniensis, Ny­colaus de Lyndwo, Comes Szaladiensis, Dyonisius Magister Dapiferorum ipsius Regis, Alexander de Azara (?) Laurencius Comes warosd, Thomas Comes de ferreo castro, Stephanus de wyvar, deseu de kiu­zeg Castellani, Nycolaus orrus dictus, Comes Ca­Tom. VUI Vol.VII. 14

Next

/
Oldalképek
Tartalom