Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Episcopo, vel eius Ecclesiae Procuratoribus placu­rit, secundum valorem redimantur per eosdem. Item decima pars porcorum annualium, et infra , dicto Domino Episcopo et Ecclesiae suae ad requisitionem decimatorum suorum persoluantur. Curnque idem Dominus Episcopus nostro culmini supplicauit, vt huiusmodi constitutionem et ordinationem prae­dicti Michesz Bani et solutionem ipsarum decimarum factam, ratam habendo et acceptam, ipsas decimas sibi persolui et dari de benignitate regia mandare • mus: Nos: qui ex debito suscepti nostri regiminis Ecclesias in regno nostro constilutas in suis iuribus confouere debemus, precibus eiusdem Domini Epi­scopi, benignius inclinati, praemissam constiutio­nem et ordinationem dicti Mikecz Bani ratam ha­bentes, gratam et acceptam, fidelilati vestrae firmi­ter et districte praecipimus per praesentes, quate­nus decimas dicto Domino Episcopo et Ecclesiae suae a vobis prouenientes praemisso modo decimam scilicet omnium agnorum et edorum atque apum, frumenti, siliginis, auenae, ordei, milii et cuiuscun­que alterius generis Bladii, in orreis; vini autem in cellariis, ac porcorum annualium et infra, dando dicatione ad requisitionem decimatorum suorum an­nis singulis persoluere debeatis, et aliud facere nui­latenus praesumatis. Quicunque autem vestrum fa­cere secus praesumserit, conlentam in praedictis li­teris Bani et propterea ordinatam poenam incur­rat, praesentes autem cum nobis fuerint reportatae, nostro priuilegio confirmabimus. Datum in Visegrad, in octauis Pascae Domini A. MCCCXXVIII." E MSS. Heuenesianis Tomo E. p. 144. Mikecz Banus in ori­ginalibus a Farlato lllyri. S. tomo V. p. 420 pi'oductis, Michael.

Next

/
Oldalképek
Tartalom