Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

lut;im, quam rcilicet terram eidem patri suo Exlmus Dominus Ladislaus quondam illustrisRexHungariae, bonae memoriae, mediante suo priuilegio donaue­rat, et contulerat, prout in dicto priuilegio ipsius Ladislai Regis per ipsum Joannem Pap eidem Mar­tino coram nobis constituto, plenius vidimus eonti­neri; licet idem Petkos pater suus, retroactis tem­poribus dictam terram suam mediante priuilegio Ca­pituli Ecclesiae Strigonien. propter quandam neces­sitatem suam venditioni olim exposuit; tamen Do­mino volente et concedente, eandem terram iterato ad se comparauit, mediante nostro priuilegio, sicuti ex ipso priuilegio nostro et dicti Capituli Ecclesiae Strigonien. per ipsum Joannem Pap eidem Martino in specie redditis et restitulis nobis constiterat eui­denter, praelibatus vero Joannes Pap personaliter astan. dictam terram suam Chalad cum omnibus vti­litatibus suis et pertinentys sub metis et terminis, quibus per suos predecessores vsque modo extitit habita et possessa, prout praemissum est dicto Mar­tino filio Fintha, et per ipsum Martinum posteris suis pro ipsis quadraginta marcis, insuper decem marcis, quas eidem Joanni Pap pro pretio ipsius lerrae pro­ut per parles relatum extitit, dixit se vendidisse, de­disse,et statuisse, et assignasse, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam , quemadmo­dum praemissUm est et habendam. Assumpsit etiam idem Joannes Pap, et ad hoc se et suos posteros firmiter obligauit, quod praefatum Martinum et suas posteritates ab omni lite et ratione eiusdem terrae vllo vnquam tempore suscitata, suis laboribus et ex­pensis in pacifica possessione, et in perpetua tentio­ne eiusd. terrae sit conseruaturus. Praesentes autem, quamprimum per ipsum Martinum fuerint reporta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom