Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
uenire valeant pro annua pensione; hac consideratione olim nostri antiquiores ducti cum Priore regni Hungarie , et Fratribus hospitalibus S. Joannis Hierosol) mitani ad pacta huiusmodi deuenerunt: Quod videlicet ipsi Fratres de nouem domibus, seu canceilariis eorumdem domorum, quas in ZagrabiensDioecesi habere noscuntur, pro decimis nostro Ca pitulo ratione praemissa debitis, nouem fertones, singulos per sexaginta banales denarios computatos, annuatim, scilicet kalendis octobris plenarie persolui facerent per Praeceptorem de Sancto Martino propeZelmam; alias si solutionem huiusmodi facere in dicto termino omitterent, ipso iure nos ad percipiendas decimas, de quibus praemittitur, in specie essemus restituti, pactis non obstantibus quibuscunque. Cum igitur a solutione huiusmodi census vel pensionis a dictis fratribus vel eorum nomine facienda, fere per sex annos praeleritos cessatum omnino extitisset, nosque vigore pactorum initorum repetere ab iisdem fratribus omnes decimas illius temporis in specie, et de caetero nos poni ad perceptionem decimarum omnium, de quibus praedicitur, procurari coepissemus ; tandemvir religiosus et Deo amabilis, Frater Philippus de Oranana, sanctae domus liospitalis S. Joannis Hierosolymitani, Prioratu Almae Vrbis et Vngaria Prior humilis, ad nostram accedens praesentiam supplicauit, vt vigore huiusmodi, temperata habita solutione totius census, et praeterito tempore per negligentiam suorum fratrum omissis, eisdem paclis olim initis, quae superius exprimuntur, contenti esse dignaremur. Nos igitur deuota instantia inclinati, ob personae eiusdem reuerentiam, el sui ordinis, ad quem specialiter afficimur, recepto censu totali, pro iempore in solu-