Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
victor, coronafn et lancoam Romam submittendo, vna regnum Hungariae sedi apostolicae dederit: ast regnum Hungariae Henrico Imperatori se subdidit nunquam vllis pactis conuentis; quamcunque idem Romam submiserit coronam, Siluestrinam certe non transmisit, nec proin regnum, sibi non deditum, aulae pontificiae potuit transcribere. Simile huic est id: Quod a Primatibus regni sit ad dandum Hungariae Regem exoratus : Fuerint ii Jo an n e s ac He nricus Banus Croatiae ac Dalmatiae, Comites de Nemeth Ujvar, item Vgrinus filius Poth, de Wylak ac complures alii, vt Chron- Thur. 1. c. cap. LXXXlI.prodidit; ast votum ipsorum fueratillegale, irritumque, quia regnum hucdum Hungariae fuerat haereditarium, non electiuum; vtipsemetNicolaus IV. PP. Alberto Austrio oggesserat; superstite proin stirpis Arpadianae haerede optionilocushaud erat; nonnullorum minime. Praetendens alter regni eodem tempore fuerat Rudolfus Ilabsburgicus pro filio suo Alberto Austrio: ast iniuria maxime : non fuerat enim is ex stirpe Arpadiatia, cui successio regni debebatur ; Ilungaria nunquam fuit regnum imperii vasallitium. Heni ic. III. Imperator, pace cum Andrea I. Rege Ilungariae confecta, omni, quod Samueli Aba victo, ac tributo pendendo mulctato in hanc habere sibi visus est iuri, publicis tabulis renunciauit: Vide Hermannum. Contr. ad an. 1052.— 55. Aloldum ad an. 1052. Wibertum Synchronum in vita Leonis Papae. IX. Cap. 8. Rudolfus non vi veritatis victus, sed in fauorem filiarum suarum, quarum vna Clementia, Carolo Martello, altera Gutha V\ enceslao Bohemo , nuptae fuerant, a regno competendo destitit.