Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

bus et Domini9 Benedicto, miseracione diuina Ec­clesiac Chanadien. et Domino Iwanca, miseracione diuina Ecclesie Waradien- Episcopis, ego Magister Johannes de Cluswar procurator communitatis Ci­uiuin de Cjbinio, nec non Domini Heydenrici, eius­dem loci plebani, sentiens Dominos, Dominos meos grauari, et iam fore grauatos, per Dominum Nico­laum Praepositum Cjbiniensem indebite et iniuste super eo videlicet, quod cum Ecclesia eorum pa­rochialis Cybmiensis libertatis priuilegio fulciatur, licet iam per aliquot annos eadem Ecclesia, et eius­dem Ecclesiae Plebani, velut oppressi per tyranni­dem Praepositorum inuiti fecerant subiectionem, eo quod iuxta continentiam regalium priuilegiorum di­ctis Dominis meis et prouincialibus eorumdem con­cessorum, parochialis ecclesia cybiniensis praedicta ius habeat plenarie Prothonotariatus, quo iure pro­thonotariatus idem Nicolaus Praepositus et anteces­sores eiusdem Praepositi indebile demembrauit ean­dem Ecclesiam et demembrauerunt non iure sed fa­cto, tamen nullum super his priuilegium habeat vel habuerint, nec aliquam causam rationabilem prae­tenderint, vel praetendant. Attrahit etiam idem Prae­posilus sibi decimas et oblationes, nec non alia iura Ecclesiae parochialis praedictae, et sibi vsurpat, et multis temporibus indebite vsurpauit, vt suo loco et tempore Domini mei plenius explicabunt, ipsis ta­men Dominis meis et eorumdem Antecessoribus tam ciuibus quam plebanis , tempore eiusdem Praepositi et aliorum antecessorum suorum Praepositorum, ex tunc et ex nunc pluries reclamantibus et inuitis, eo quod antiqui Plebani praedictae Ecclesiae Cybinien­sis, omnia iura libere e't pacifice possidentes, sine conditione aliqua percepissent; qua libertate caete-

Next

/
Oldalképek
Tartalom