Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

illis pulchris e t decenlihns verbis, (juibus vobis ' videbitur convenire. — Item quod ex parte no­stra et cois Tr. exponatis eis, quomodo dicitur per nob. Sjben. quod super eo, quod ipsi deti­nent Sibenzanis quasdam insulas, quas dicti Siben­zani dicunt ad se spectare, nolunt se compromit­tere in D. Ducem nec in coes amicos, nec volunt, quod per sapientes juris ipsaium insularum que­stio terminetur, ofTerentes se Sybenzani jura sua, que habenfc super inde, sigillata transmittere Ve­net. Paduam, Bononiam, Parisam, vel quocun­que placet Jadratinis, et ipsi Jadratini sua jura si­militer mittant ad hoc, quod dicta questio fine de­bjto terminetur; de quo, si ita est, nobis displi­cet cupientibus, quod ipsi Jadratini et Sibenzani quiete et amorose vivant ad invicem, sicuti debent facere boni vicini; et quia ipsi Jadratini sunt ami­ci hominum Trag. etipsi Sjbenzani etiam sunt non solum amici sed tanquam fratres hominum Trag. iitpote fraternitatis unione ligati; et quia tam ipsi • Jadratini et Syb. quam nos omnes sumus Dalma­tini, et sub alarum umbra D. Ducis et ej us d o­min i o suppositi, ideo rogamus ipsos Jadratinos, ut amicos charissimos, quod in dicta questione ta^ liter se habeant, et in predictis talem modum et viam inveniant, quae Deo et hominibus mundi placeat, et quod inter ipsos Jadr. et Sjb. omnis scandali materia, quae oriri posset, quod Deus avertat, tota tollatur. Item quod offeratis nos ipsi D. Comiti Jad. nob. et civ. Jadrae ad faciendum in praedictis et aliis omnibus, quae scimus et possumus, omnia, quae spectantad utriusque cois et civ. com­modum , et honorem. Item, quod faciates tran­situm perSyb. dicentes D. Com. Jud. et nob. Syb. qualiler Jadram ex parte nostra jus super nego-

Next

/
Oldalképek
Tartalom