Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

LXIX. Joannea XXII. Papa Puulinos monasterii Corpo­ris Christi de Gyor in Apostolicam suscipit protectio­nem. Anno 1323. Joannes Episcopus, Servus Servorum Dei, di­lectis filiis Priori et Conventui monasterii Corpo­ris Christi de Geiir, per Priorem soliti guberna­ri, Ordinis Sancti Augustini, Agriensis Dioecesis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum a no­bis petitur, quod justum et honestum , tam vi ­gor equilatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perdu­catur eflectum. Ea propter dilecti in Domino fi­lii, vestris justis postulationibus gralo concurren­tcs assensu , personas vestras et locum, in quo Divino estis obsequio mancipati, cum omnibusbo­nis, quae in praesentiarum rationabiJiter posside­tis, aut in futurum justis modis, prestante domi­no, poteritis adipisci, sub Beati Petri, et nostram Protectionem suscipimus, specialiter autem deci­mas, terras, domos, vineas, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia juste et pacifice pos­sidetis, vobis et per vos monasterio vestro aucto­ritate apostolica coufirmamus, et presentis scripti patrocinic communimus, salva in predictis deci­mi^ moderatione Concilii Generalis. Nulli ergo omnino Hominum liceathanc Paginam nostre pro­tectionis, et confirmationis infringere, vel ei au­su temerario contravenire. Si quis autem hoc at-> temtare presumpserit, indignationem omnipoten­tis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Aviniony De­cima quinta Calendas July Pontificatus nostri an­110 decimo septimo." Ex authentico CapituliAgricns. transuiuto, 1339. enoanato V. inlVa.

Next

/
Oldalképek
Tartalom