Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
tanea, quod si unquam processu temporis dictain villam seu hereditatem cum suis utilitatibus auferre niteremur, quod absit, ex tunc mdignationem omnipotentis Dei, Corporisque Domini noslri Jesu Christi, sue Genitricis , nec non Apostolorum Petri et Pauli, ipso facto incurramus. Si autem aiiqui filiorum nostrorum, aut eorum heredespremissam donationeiu violaverint, et per hujusmodi ipsam Ecclesiam et fratres in eadem Deo famulantes perturbaverint, et molestaverint, in maledictionem Patris et Matris maneant, nec ab anathemate preseripta absolvantur, etnec aquirere valeant aliunde. In cujus rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini Millesimo Tercentesimo, decimo quinto. Regnante IIlustri rege Karolo Gentis Hungarie." Ex authentico Capituli Agriensis transumto A. 1339. emanato vide infra. XXJCf/It Capitiilum Nitriense litteras suas de an. 1303. Nobilibus de Karsany iri dupplicibus paribus elargitur. A» 13l5. Nos Capitulum Ecclesiae Nitriensis memoriae commendantes significamus universis, quibus expedit, praesentium per tenorem. Quod Dusek, filius Mortun, et Paulus, filius Michaelis, Nobiles de Yassyan , ad nos personaliter accedentes, litteras patentes super possessionibus Vassyan et dimidietate possessionis Chonk, ac super tota possessione Vitk vocatis, olim sub sigillo nostro emanatas nobis praesentarunt; petentes a nobis, ut easdem litteras ad duo paria litterarum patentium pro majori et uberiori cautela eorumdem transcribi faceremus: Nos igitur dignis et justis petitioni-