Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
pedit universis, praesentium per tenorem: Quod anno Domini MCCCXIII. V. kalendas July, reverendus ac discretus vir, Magister Dominicus , custos Ecclesiae Zagrabiensis , Nuncius et procurator capituli ejusdem Fcclesiae, exhibuit nobis literam ipsius capituli in haec verba. Viris discretis et honestis capitulo Quinqueecclesiensi , capitulum Zagrabiensis Ecclesiae omnimodam reverentiam cum honore. Discretioni vestrae notum facimus inpraesentibus protestando: Quod pactum sive conventionem super conservatione castri Ecclesiae Zagrabiensis, Medve vocati, inter Magnilicum virum Stephanum Banum totius Sclavoniae, et Procuratores nostros habitam pacti sumus , quantum in nobis est, ratam habere et firmiter observare : Dummodo Domini nostri Augustini, Dei gratia Zagrabiensis Episcopi, interveniat consensus legitimus et expressus; tum quia arduum negocium est, cum etiam quia castrum est episcopale , ad nos autem ex eo solummodo pertinet turris una. Petimus insuper Discretionem vestram, instantissime per praesentes super protestatione nostra , coram vobis facta literas vestras memoriales cum pendenti sigillo concedere dignemini. Formam autem pactionis seu conventionis, prout e literis Stephani Bani, coram vqbis exhibitis, videbitis inserentes. Datum in vigilia Beati Joannis Baptistae. Ex hibuit eliam alias literas Magnifici viri Stephani Bani totius Sclavoniae, cum pendenti sigillo, tenorem hujusmodi continentes: Nos Stephanus Banus Sclavoniae, significamus universis , quibus expedit, pracsentium per tenorem, quod nos considerantesanimae nostrae detrimentum, quodex detentione castri Ecclesiae Zagrabiensis , Medve vocati, incurrere possemus, volentes huic remediumprae-