Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

vulgariter nuncupata, et insulae ac scopuli maris. in civitate ac districtu Trag. consistentia , juris et proprietatis cois dicte civitatis fuerint, et existant^ tamen ven. frater noster Lampredius Ep. Trag. false occupata asseruerit; non parentes in­terdixerit; appellationem prohibuerit ad sedem Romanam etc. (Haec omnia inquirenda, ac sibi referenda praecipit). Quod si non omnes hys exe­quendis potueritis interesse, duo vestrum ni­hilominus exequantur. Datum Avennioni quarto Idus Jan. Pontif. nostri anno sexto." Delle Memorie di Trau. p. 236 — 237. CLXXIX. Anno 1341. Anno MCCCXLI. Relatoriae statutoriarum Capituli Posoniensis super quadam possessionaria portione Joannis, filii Mortunus, in Votha habi­tae , pro Petro et Marco , filiis Myko , de villa Pe­tri, ratione dotis dominae Elisabeth, et quartae puellaris Dominae Margarethae, Aviae ipsorum factarum." Coramunicavit Joan. Jerney. CLXXX. Caroli Hegis Hungariae ,vitae terminus. An­no 1342. Anno MCCCXLII. die XIX. Mensis May cum audissem , quod Dominus Rex Ungariae infirma­retur ad mortem, timens de commotione Regni^ disposui me ad exeundum dictum regnum cum pecuniis , quas habebam, et misi versus Varadi­dinum duos homines cum Equis, quos suspectos habebam , ne per ipsos impedirer in via, et misi eos, ad intimandam Capitulo Ecclesiae Varadien.

Next

/
Oldalképek
Tartalom